HADROBOLUM

HADROBOLUM
HADROBOLUM
ἁδρόβολον, apud Plin. l. 12. c. 29. Gummi alii Brochon appellant, alii malachram alii maldacon. Nigrum vero et in offas convolutum, hadrobolon: inter nomina est a Mercatoribus Graecis bdellio imposita, quod in offas convolveretur, crassioreglebâ. Monet enim Menard. Anime orientale, ut illud vocat, tam magnis glebis et adeo translucentibus afferri, ut plerique speciem esse Charabe, seu succini liquidioris sint suspicati Brochon vero ex Graeco βροχὸν, dicebatur, quod humectius et liquidius; Malacha seu Malthachon, quod molle esset, instar cerae malaxatae. Salmas. ad Solin. p. 1151. Vide quoque supra ubi de Bdellio: et de Hadrospharo folio, ubi de Betre, et Malabathro.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • BDELLIUM — Graece Βδέλλιον, diminutiv. a Βδέλλα, quomodo aliquot locis Auctori Pertpli vocatur; Bedella, Marcello Empirico, crocon atque bedellam: apud Plantum in antiquis libris Bedellium, Salmasio est ex Hebraeo Bedolach, quae vox occurrit Numer. c. 11. v …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”